- NUPTIALE Epulum seu Laetitia epularis
- NUPTIALE Epulum seu Laetitia epularisapud Hebraeos, Deductionem sequebatur. Epulum enim a Sponso sive caelibe ante sive viduo, sive uxori etiamnum superstiti coniuncto, laete lauteque celebrandum erat, per dies a Deductione minimum septem, ubi Virgo erat Sponsa (exemplô vetustissimô sumptô, tum ex Iacobi et Rahelis nuptiis, tum ex Samsonis) per triduum minimum, ubi Vidua seu Vitiata ducebatur. Atque hoc Epulum eiusque celebratio, Gap desc: Hebrew seu Laetitia Nuptialis dicebatur, qua de pluribus supra egimus, in voce Laetitia. Apud Tobiam c. 7. et 8. dies quatuordecim Nuptialis convivii habentur, qui quidem ex moribus receptis intra triduum coerceri solebant. Nam Sara ibi vidua est. Sed ampliare hoc epulum nemini non licuit, non minuere, absque moris Maiorum violatione. Primo autem convivii deductio fiebat in thalamum, unde absolutae undiquaque Nuptiae. Sed triduum totum, ubi Sponsa erat vidua, atque septiduum, ubi virgo erat, laetitâ summâ lautitiaque, pro Sponsorum fortuna, etiam et singulari eorum dignitatis observantia, a convivis erat celebrandum; retentô interea in officiosis compellationibus, etiam Sponsi et Sponsae nomine, usque dum finiretur eiusmodi sollennitas. Unde Rabi Eliaezer in Pirke c. 16. Sponsus, inquit, est Regi comparandus: quemadmodum Rex foras non egreditur incomitatus, ita nec Sponsus. Quemadmodum Rex vestibus utitur splendidis, ita et Sponsus etiam per septem Convivii nutpalis dies, Quemadmodum Rex ab universis clebratur, ita etiam per id tempiss Sponsus. Quemadmodum vultus Regius lucidus est, ut Sol, ita Sponsi vultus, iuxta id quod scriptum est (Psalmo 19. v. 5.) Et ipse tamquam Sponsus egrediens e thalamo suo etc. Quod de Sole dictum, cui Sponsi e thalamo suo tum splendidis vestibus, tum nuptialibus comitum officiis, iisque laetissimis, durante nuptialis celebritatis tempore ornati, progressus comparatur. Et ad hanc Deductionem ac sollenne convivium spectat illud in Euangelio Matth. c. 25. v. 10. de decem Virginibus: Dum irent emere, venit Sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad Nuptias et clausa est ianua. Omnibus scil. convivis futuris Sponsus et Sponsa, quae iam deducebatur in Nuptias, sollicite exspectandi erant, observandique. Id enim quod ibi ad Nuptias est, seu, ut in Graeco, ἐις τοὺς γάμους, a Syro redditur in domum Chori, laetitiae seu Nuptiarum, cui etiam alibi saepius, ut Iohan. c. 2. v. 1. et 3. Luc. c. 12. v. 36. et c. 14. v. 8. οἱ γάμοι seu Nuptiae, Gap desc: Hebrew, quod ipsum est Ebraeorum Gap desc: Hebrew seu Symposium nuptiale, nuncupatur. Atque cam esse vocabuli significationem, in Historia sacra (de Nuptiis in Cana Galileae) palam liquet. Sed et tum convivarum, tum ministrorum erat, officia nuptialia Sponsis, durante illô sive tridui, sive septidui tempore, praestare, unde loc. cit. ἐις ἀπάντησιν τοῦ Νυμφίου, Syrus habet in occursum seu obviam Sponso et Sponsae, prodire dicuntur. Eôdem pertinet illud, Matth. c. 9. v. 15. Numquid possunt οἱ ὑιοὶ τοῦ νυμφῶνος πενθεῖν seu νηςτεύειν, filii thalami nuptialis lugere seu ieiunare (ubi filii Nuptiarum habet Vulgatus) quandiu cum illis est Sponsus? Atque adiucitur, Venient autem dies, cum auferetur ab eis Sponsus et tunc ieiunabunt. Nec praetermittendum est, morem hunc laetitiae ac deductionis alibi item, quam apud Ebraeos, pariterue in Oriente vicino, obtinuisse, ex Veterib. liquere. Legitur enim 1. Maccab. c. 9. v. 37. Filios Iamri facturos magnas nuptias duxisse Sponsam in Madaba, filiam unius de magnis Principibus Chanaan(oppid. seu urbem Gabatha vocat Iosephus ac Sponsae patrem illustrem inter Arabas) cum pompa magna-----Et ecce tumultus et apparatus multus et Sponsus processit, et amici eius et Fratres eius obviam illis cum tympanis et Musicis multis, etc. Convivii porro apparatum, ministros atque ordinem dispensabat Architriclinus, seu Triclinii Praepositus, Ioh. c. 2. v. 9. qui an necessario fuerit ex ordine Sacerdotali, ut Gaudentius Episc. Brixianus Tract. 9. scribit, compertum non est, ut alia omittam. Transiisse hunc morem ad Mahumedanos Africanos Leo praenom. Iohannes refert Descript. Afric. l. 3. c. 4. qui in Matrimon. ubi, Positis in toro Sponsis, ait, apparatur convivium et femina quaedam pro foribus exspectat, donec devirginata Sponsa linteolum sanguine tinctum illi porrigat, quod manu gestans hospitibus ostendit, altâ voce clamans, virginem hactenus incorruptam fuisse etc. Vide Ioh. Seldenum Uxor. Hebraic. l. 2. c. 11. et 13. infra quoque voce Repotia, et alibi passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.